monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > sectio 24

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ioannes Saresberiensis, Epistulae, 145, 24
Hac ergo ratione cum hoc per nuntium regis Francorum innotuisset archiepiscopo, in regem sententiam ferre distulit, sicut ei ante consuluerat Ioannes vester suadens, ne ad poenitentiam properaret. Ioannem vero de Oxeneford. publice denuntiavit excommunicatum, et auctoritate Romani pontificis excommunicavit, ut verbis eius utar, eo quod in haeresim damnatam inciderit, praestando imperatori sacrilegum sacramentum, et communicavit Coloniensi schismatico, et contra mandatum domini papae usurpavit decanatum Saresberiensis Ecclesiae. Has autem causas allegavit in pulpito in auditu omnium qui Vizeliaci de diversis nationibus ad diem festum convenerant.